TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus : ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci 3Matth. IX, 37 . Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo ejus apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 4Id. V, 3 . Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 5Luc. II, 30 : et ideo intelligitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum 6Matth. VII, 29 .

Notes

  1. 3. Matth. IX, 37
  2. 4. Id. V, 3
  3. 5. Luc. II, 30
  4. 6. Matth. VII, 29