[vers. 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est Christus 22I Cor. X, 4. Audite quid sequitur: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in Christo exaltavit me. Quia in pulvere humiliasti te, in petra exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum. Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini, Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput meum exaltavit super inimicos meos. Jam caput nostrum Christus in coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus exaltati super illos; sed caput nostrum jam ibi est. Unde hoc dixit: Saule, Saule, quid me persequeris 23Act. IX, 4 ? Se dixit in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus habemus, unde et nos fide et spe et charitate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi 24Matth. XXVIII, 20.