TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Opera manuum ejus veritas et judicium.» Teneatur veritas ab iis qui judicantur hic. Judicantur hic martyres, et ad judicium perducuntur, quo non solum eos a quibus judicati sunt, sed etiam angelos dijudicent, 23I Cor. VI, 3 , adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus judicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius 24Rom. VIII, 35 . «Fidelia» enim «omnia mandata ejus:» non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed «confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et justitia.» Hoc est verum et justum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia, «Redemptionem misit populo suo.» Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis hujus? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.

Notes

  1. 23. I Cor. VI, 3
  2. 24. Rom. VIII, 35