[vers. 8, 9.] Sed homines temporalia sectantes, qui certe multi sunt, nihil aliud noverunt dicere, nisi Quis ostendit nobis bona? cum vera et certa bona intra semetipsos videre non possint. Itaque consequenter de his rectissime dicitur, quod adjungit: A tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim vacat, quod additum est, sui: est enim et frumentum Dei, siquidem est panis vivus qui de coelo descendit 18Joan. VI, 51; est et vinum Dei, nam Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae 19Psal. XXXV, 9 est et oleum Dei, de quo dictum est: Impinguasti in oleo caput meum 20Psal. XXII, 5 . Isti autem multi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona? et regnum coelorum intra se esse non vident 21Luc. XVII, 21, a tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur; qualis est illa de qua dicitur: Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 22Sap. IX, 15 . Talis anima temporalium bonorum decessione et successione, id est, a tempore frumenti, vini et olei sui, innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod praeceptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum 23Id. I, 1 ; ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est. Et ideo istis relictis qui multi sunt, multiplicati scilicet temporalium cupiditate et dicunt, Quis ostendit nobis bona, quae non oculis foris, sed intus cordis simplicitate quaerenda sunt, vir fidelis exsultat et dicit: In pace, in idipsum obdormiam, et somnum capiam. Recte enim speratur a talibus omnimoda mentis abalienatio a mortalibus rebus et miseriarum saeculi hujus oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpellari potest. Sed hoc jam non tenetur in hac vita, sed post hanc vitam sperandum est. Hoc etiam ipsa verba ostendunt, quae futuri sunt temporis: non enim dictum est, aut, Obdormivi et somnum cepi; aut, Obdormio et somnum capio; sed, Obdormiam et somnum capiam. Tunc corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc absorbebitur mors in victoriam 24I Cor. XV, 54. Hoc est unde dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 25Rom. VIII, 25 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 18. Joan. VI, 51
- 19. Psal. XXXV, 9
- 20. Psal. XXII, 5
- 21. Luc. XVII, 21
- 22. Sap. IX, 15
- 23. Id. I, 1
- 24. I Cor. XV, 54
- 25. Rom. VIII, 25