[vers. 7.] Propterea Deus destruet te in finem: etsi nunc videris virere tanquam fenum in agro ante aestum solis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum 32Isai. XL, 6, 8. Ecce quo te teneas, ad quod manet in aeternum. Nam ad fenum et ad florem feni si te tenueris, quoniam fenum arescet, et flos decidet, destruet te Deus in finem: etsi non modo, certe in finem destruet, quando illud ventilabrum venerit, et acervus paleae a massa separatus fuerit. Nonne massa in horrea, et palea in ignem 33Matth. III, et XIII, 40? Nonne totus iste Doech ad sinistram stabit, quando dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus 34Id. XXV, 41 ? Destruet ergo te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Modo ergo Doech iste Idumaeus est in tabernaculo: sed servus non manet in domo in aeternum 35Joan. VIII, 35. Operatur et iste aliquid boni, etsi non factis suis, saltem verbis Dei, ut in Ecclesia quando sua quaerit 36Philipp. II, 21, saltem quae Christi sunt dicat. Sed emigrabit te de tabernaculo tuo. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 37Matth. VI, 2. Et radicem tuam de terra viventium. Ergo in terra viventium nos debemus habere radicem. Radix nostra ibi sit. In occulto est radix: fructus videri possunt, radix videri non potest. Radix nostra charitas nostra, fructus nostri opera nostra: opus est ut opera tua de charitate procedant, tunc est radix tua in terra viventium. Inde eradicabitur iste Doech, nec omnino poterit ibi permanere, quia nec altius ibi fixit radicem: sed quomodo illa semina in petra, etsi radicem ejiciant, tamen quia humorem non habent, sole orto continuo arescunt 38Id. XIII, 5. At vero illi qui altius figunt radicem, quid audiunt ab Apostolo? Flecto genua mea pro vobis ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut sitis in charitate radicati et fundati. Et quia ibi jam radix, Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 39Ephes. III, 14, 16-19 . Talibus fructibus digna est tanta radix, tam simplex, tam germinans, in germina tam alte fundata. At vero hujus radix eradicatur de terra viventium.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 32. Isai. XL, 6, 8
- 33. Matth. III, et XIII, 40
- 34. Id. XXV, 41
- 35. Joan. VIII, 35
- 36. Philipp. II, 21
- 37. Matth. VI, 2
- 38. Id. XIII, 5
- 39. Ephes. III, 14, 16-19