[«vers.» 5.] Jam deinceps temperat se laudator iste ardens, et ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem temporabilus Dei mirabilibus nutriens. «Mementote,» inquit, «mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.» Qui locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset, cum dixisset, «Ego sum qui sum, et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos:» quod ex quantulacumque particula rara mens capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam misericorditer temperavit, dicens, «Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in aeternum» 19Exod. III, 14, 13 . Ubi intelligi voluit, et illos quorum se Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a parvulis posset: ut, «Ego sum qui sum,» illi pro captu intelligerent, qui grandibus viribus charitatis nossent quaerere faciem ejus semper. Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere, «Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.»