TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et exaltabit cornu populi sui.» Ecce quod prophetabant Aggaeus et Zacharias. Modo cornu populi ipsius humile est in trituris, in tribulationibus, in tentationibus, in tunsione pectorum: quando «exaltabit cornu populi sui?» Quando venerit ipse Dominus, et ortus fuerit sol noster: non iste qui oculis videtur, et oritur super bonos et malos 21Matth. V, 45 ; sed de quo dicitur, «Vobis qui timetis Deum, orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus» 22Malach. IV, 2 ; et de quo dicturi sunt superbi et impii, «Justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis» 23Sap. V, 6 . Ipsa erit aestas nostra. Modo fructus per hibernum in radice non apparent; attendis quasi aridas arbores per hiemem. Qui non novit videre, aridam putat vitem: et forte juxta est quae vere aruit; similes sunt ambae per hiemem: illa vivit, illa mortua est; sed illius vita et illius mors in abscondito est: aestas procedit, vita illius clarificatur, mors illius manifestatur; procedit honor foliorum, fecunditas fructuum; vestitur vitis in facie, ex eo quod habet in radice. Ergo modo, fratres, tales sumus, quales sunt alii homines: quomodo nascuntur, manducant, bibunt, vestiuntur, transigunt vitam istam; sic et sancti. Aliquando ipsa res decipit homines, et dicunt: Ecce quia coepit esse christianus, numquid non ei dolet caput? aut quia christianus est, quid habet plus a me? O vitis arida, attendis juxta te vitem nudam in hiberno, sed non aridam. Aestas veniet, veniet Dominus, honor noster, qui latebat in radice; et tunc «exaltabit cornu populi sui,» post captivitatem in qua mortaliter vivimus. Unde dicit Apostolus: «Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum; et tunc laus erit unicuique a Deo» 24I Cor. IV, 5 . Sed dicis mihi: Ubi est radix mea? ubi est fructus meus? Si credis, nosti ubi est radix tua. Ibi est enim, ubi est fides tua, ubi spes est et charitas tua. Audi Apostolum: «Mortui enim estis.» Quasi per hiemem mortui apparebant; audi quia vivunt: «Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Ecce ubi habes radicem. Quando ergo honore ornaberis? quando fecundaberis fructu? Audi illum sequentem: «Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria» 25Coloss. III, 3, 4 «Et exaltabit cornu populi sui.»

Notes

  1. 21. Matth. V, 45
  2. 22. Malach. IV, 2
  3. 23. Sap. V, 6
  4. 24. I Cor. IV, 5
  5. 25. Coloss. III, 3, 4