TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus, in moeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit? Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit, Quare tristis es, caro mea, sed ait, Quare tristis es, anima mea? 17Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima mea? Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit, Utquid tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut inferior alloquatur superiorem. Ergo intelligimus habere nos aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus justum et injustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum quisquis in se negligit, et postponit caeteris, et ita abjicit quasi non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 18Psal. XXXI, 9 . Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in angoribus, contracta in tentationibus, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me?

Notes

  1. 17. Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret, Quare tristis es; sed, Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est, Utquid tristis es, anima mea?
  2. 18. Psal. XXXI, 9