TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et gloriosus; salvus, quia justus ex impio, ab illo justificatus 62Rom. IV, 5; gloriosus autem, quia non solum justificatus, sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit 63Id. VIII, 30 . Justificatio ergo ad salutem pertinet, glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet, disputare non opus est. Quia justificatio pertinet ad salutem, quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui sibi videbantur justi, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur: talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit: Non veni vocare justos sed peccatores in poenitentiam 64Matth. IX, 12, 13 . Appellavit ergo sanos justos; non quia Pharisaei hoc erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum occidebant. Appellavit tamen sanos justos, aegrotantes peccatores. Ut ergo justificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea. Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec perveniam ad perfectam justificationem et salutem. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes 65Rom. VIII, 24 . Donec veniam ad illam glorificationem, ubi justi fulgebunt in regno Patris sui tanquam sol 66Matth. XIII, 43. Interim nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates 67Ephes. VI, 12 . Deus ergo auxilii mei, et spes mea in Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo.

Notes

  1. 62. Rom. IV, 5
  2. 63. Id. VIII, 30
  3. 64. Matth. IX, 12, 13
  4. 65. Rom. VIII, 24
  5. 66. Matth. XIII, 43
  6. 67. Ephes. VI, 12