[vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: in potestate tua sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est apud te justus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni 1Joan. XIX, 24. Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.