Rugiebam a gemitu cordis mei. Attenditis plerumque interpellare gemitibus servos Dei, et quaeritur causa: et non apparet nisi gemitus alicujus servi Dei; si tamen ad aures hominis circa illum positi pervenerit. Est enim gemitus occultus qui ab homine non auditur: tamen si tanta occupaverit cor cogitatio desiderii cujusdam, ut voce clariore exprimatur vulnus interioris hominis, quaeritur causa; et dicit homo apud semetipsum, Forte illud est unde gemit, et forte illud illi factum est. Quis potest intelligere, nisi ille in cujus oculis et auribus gemit? Propterea rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei: quia homines si quando audiunt gemitum hominis, plerumque gemitum carnis audiunt; gementem a gemitu cordis non audiunt. Abstulit nescio quis res hujus; rugiebat, sed non a gemitu cordis: alius, quia extulit filium; alius, quia uxorem; alius, quia grandinata est vinea, quia cuppa acuit, quia diripuit jumentum ipsius nescio quis; alius, quia damnum aliquod passus est; alius, quia timet hominem inimicum: omnes isti a gemitu carnis rugiunt. At vero servus Dei, quia ex recordatione sabbati rugit, ubi est regnum Dei, quod caro et sanguis non possidebunt 31I Cor. XV, 50: Rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei.