[vers. 10, 11.] Quare hoc dico? « Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat eum. » Dictum est hoc de Christo: ille enim qui potentia magna divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens prehensus est. Quando prehenderetur, nisi illi primo in corde suo dicerent: Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me 45Psal. XXI, 2 ? Ergo Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi 46II Cor. V, 19, cum esset et Christus Deus, ex Judaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 47Rom. IX, 5? Deus reliquit illum? Absit. Sed in vetere nostro vox nostra erat, quia simul crucifixus erat vetus homo noster cum illo; et de ipso vetere nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti 48Matth. XXVII, 46 ? Quare me isti derelictum putant malo suo? Quid est, derelictum putant malo suo? Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 49I Cor. II, 8. Persequimini, et comprehendite eum. Familiarius tamen hoc, fratres, accipiamus ex membris Christi, et vocem nostram in his verbis agnoscamus: quia et ille tales voces ex persona nostra habuit, non ex potentia et majestate sua; sed ex eo quod factus est propter nos, non secundum id quod erat qui fecit nos.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 45. Psal. XXI, 2
- 46. II Cor. V, 19
- 47. Rom. IX, 5
- 48. Matth. XXVII, 46
- 49. I Cor. II, 8