Intelligat ergo Charitas Vestra, quibus dixit Apostolus, «In natione tortuosa et perversa,» id est, inter iniquos, «in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes:» quodam modo admonuit nos et istum psalmum intelligere, et praenoscere titulum ipsius. Tales enim sancti in quibus est verbum vitae, de conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia iniqua quae fiunt in terra: et quomodo luminaria in coelo per diem et per noctem procedunt, peragunt itinera sua, cursus suos certos habent, et committuntur tanta mala, nec deviant desuper stellae fixae in coelo, agentes per tractus coelestes, quae illis praestituit et constituit Creator ipsarum; sic debent sancti, sed si in coelo figantur corda eorum, si non frustra audiant et respondeant sursum se habere cor, si imitentur eum qui ait, «Nostra autem conversatio in coelis est» 13Philipp. III, 20 . Quia ergo sunt in supernis, et de supernis cogitant, sicut dictum est, «Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum» 14Matth. VI, 21 ; de ipsis cogitationibus supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra committitur, sic non curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum non curant luminaria coeli, nisi quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Sed facile est forte, ut ferant justi iniquitates malorum, quae non in ipsos fiunt: sed sicut ferunt quae in alios fiunt, sic ferant et quae in ipsos fiunt. Non enim propterea debent ferre et tolerare, quia in alios fiunt: et si in se fiant, non debent perdere tolerantiam. Nam qui perdiderit tolerantiam, cecidit de coelo: qui autem fixum habet cor in coelo, terra ipsius laborat in terra. Quanta et de ipsis luminaribus fingunt homines, et patienter ferunt? Quo modo justi patienter debent ferre omnes etiam de se falsas criminationes. Hoc ipsum quod jam dudum dixi, quia illa stella Mercurii est, et illa stella Saturni est, et illa stella Jovis est, convicia fiunt stellis. Quid? illae cum audiunt tanta convicia, numquid moventur, aut non exercent cursus suos? Sic et homo qui in natione perversa et tortuosa habet verbum Dei, sicut luminare est fulgens in coelo. Quanti qui sibi videntur honorare solem, de illo mentiuntur? Qui dicunt, Christus est sol, mentiuntur de sole. Novit sol Dominum suum esse Christum et Creatorem suum. Et si indignari potest, acerbius indignatur contra falso honorantem, quam contra contumeliosum. Servo enim bono major contumelia est injuria Domini. Quanta falsa de ipsis luminaribus quidam dicunt? Et ferunt, tolerant, et non moventur. Quare? Quia in coelo sunt. Coelum autem quid est? Nec hoc praetermittamus: quanta mentiuntur homines, quando vident obscurari lunam, et dicunt, Malefici illam deponunt? cum certis temporibus defectum suum habeat secundum Dei dispositionem. Non curat tamen ista verba hominum illa quae in coelo est. Sed quid est, In coelo? In firmamento coeli est. Cujus ergo cor in firmamento libri Dei est, ista non curat.