TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10-12.] Ergo surrexit psalterium et cithara diluculo, et confitetur Domino: et quid ait? Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in gentibus: quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Coeli supra nubes, et nubes infra coelos: et tamen ad hoc coelum proximum pertinent nubes. Sed aliquando nubes recumbunt in montibus, usque adeo in proximo aere conglomerantur. Coelum autem sursum est, habitationes Angelorum, Sedium, Dominationum, Principatuum, Potestatum. Illud ergo forte videatur fuisse dicendum, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Etenim in coelo Angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem veritatis, sine ulla caligine visionis, sine interpolatione aliqua falsitatis: vident, diligunt, laudant, non fatigantur. Ibi veritas: hic autem in nostra miseria utique misericordia. Misero enim praebenda est misericordia. Non enim opus est misericordia sursum, ubi nullus est miser. Hoc propterea dixi, quia videtur congruentius dici potuisse, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Nubes enim intelligimus praedicatores veritatis, homines portantes istam carnem caliginosam quodammodo, unde Deus et coruscat miraculis, et tonat praeceptis: et ipsi sunt illae nubes de quibus dicit Isaias ex persona Domini, increpans quamdam vineam malam, sterilem, spinosam, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem 41Isai. V, 6: id est, mandabo Apostolis meis, ut deserant Judaeos, et non illis evangelizent, sed evangelizent in terra bona Gentium, unde non spinae, sed uvae procedant. Novimus ergo nubes Dei esse praedicatores veritatis, Prophetas, Apostolos, omnes recte proferentes verbum veritatis et habentes in se lumen occultum, sicut habent nubes unde coruscant: homines ergo nubes. Quid sibi itaque vult, Domine, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua? Veritas praepollet in Angelis: sed dedisti illam et hominibus, et deduxisti illam usque ad nubes. Sursum misericordia videntur Angeli non indigere; sed quia homines miseros tu miseraris, et praebendo illis misericordiam communicatione resurrectionis Angelos facis, usque ad coelos est misericordia tua. Gloria Domino nostro, et misericordiae ipsius, et veritati ipsius, quia nec deseruit nos misericordia facere beatos per gratiam suam, nec fraudavit nos veritate: quia primo veritas carne operta venit ad nos, et sanavit per carnem suam oculum interiorem cordis nostri, ut eam postea facie ad faciem videre possemus 42I Cor. XIII, 12. Agentes ergo illi gratias, dicamus cum ipso Psalmo ultimos versus, quos jamdudum etiam dixit: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Hoc enim ei dixit Propheta ante tot annos: hoc modo videmus nos; hoc ergo dicamus et nos.

Notes

  1. 41. Isai. V, 6
  2. 42. I Cor. XIII, 12