TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quid est, fratres? Nonne laudamus Dominum? nonne quotidie hymnum nos cantamus? nonne quotidie pro modulo nostro sonat os nostrum, parturit cor nostrum laudes Dei? Et quid est quod laudamus? Magnum est quod laudamus; sed quod laudamus adhuc infirmum est. Quando implet laudator excellentiam laudati? Ecce homo stat, cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum, cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et ejus inquietudinem molestiarum quasi conversa alloquitur: «Lauda, anima mea, Dominum.» Quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est, respondet menti: «Laudabo Dominum in vita mea.» Quid est, «in vita mea?» Quia modo in morte mea sum. Ergo prius exhortare te, et dic, «Lauda, anima mea, Dominum.» Respondet tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter, infirmiter. Quare? Quia quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 6II Cor. V, 6 . Quare sic laudas Dominum, non perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam: Quia «corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» 7Sap. IX, 15 . Tolle mihi corpus quod aggravat animam, et laudo Dominum; tolle mihi terrenam habitationem deprimentem sensum multa cogitantem, ut a multis in unum confluam, et laudo Dominum: quamdiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? «Laudabo Dominum in vita mea.»

Notes

  1. 6. II Cor. V, 6
  2. 7. Sap. IX, 15