Quid est, charissimi? Qui vos cognoscitis Israelitas secundum semen Abrahae, qui estis domus Jacob secundum promissionem haeredes, cognoscite etiam vos exiisse ab Aegypto, qui huic saeculo renuntiastis; exiisse de populo barbaro, qui confessione pietatis vos a blasphemiis gentium sejunxistis. Non est enim lingua vestra, sed barbara, quae Deum laudare non novit, cui vos cantatis Alleluia. «Facta est» enim «Judaea sanctificatio ejus» in vobis: «Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in occulto Judaeus est, et circumcisione cordis 14Rom. II, 28, 29 . Interrogate ergo corda vestra: si ea circumcidit fides, si purgavit confessio; in vobis «facta est Judaea sanctificatio ejus,» in vobis «Israel potestas ejus.» Dedit enim vobis potestatem filios Dei fieri 15Joan. I, 12 .