TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Denique si intellexisti in gratia jubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. «Beatus» certe «populus sciens jubilationem.» Quam jubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. «Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.» Thabor ille, Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. «Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die.» Thabor ille et Hermon «in nomine tuo exsultabunt:» si volunt «tota die,» in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, «in nomine tuo exsultabunt; et in tua justitia exaltabuntur.» Non in sua justitia, sed «in tua:» ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; «ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,» et non in lumine tuo exsultantes, «justitiae Dei non sunt subjecti.» Sed unde? Quia «zelum Dei habent, sed non secundum scientiam» 36Rom. X, 2 et 3 . Populus autem sciens jubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens jubilationem), unde debet jubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua justitia: auferat de medio Justitiam suam, et humilietur; veniet Dei justitia, et exaltabitur. «Et in tua justitia exaltabuntur.»

Notes

  1. 36. Rom. X, 2 et 3