[vers. 5.] Eia qui volunt sperare in Dominum, qui vident et timent, timeant ambulare vias malas, vias latas; eligant viam angustam, ubi jam supra petram quorumdam directi sunt gressus: quid facere debeant, audiant modo. Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Ecce qua volebas ire, ecce turba viae latae: non frustra ipsa ducit ad amphitheatrum, non frustra ipsa ducit ad mortem. Via lata mortifera est: latitudo ejus delectat ad tempus, finis ejus angustus in aeternum. Sed turbae strepunt, turbae festinant, turbae collaetantur, turbae concurrunt. Noli imitari, noli averti; vanitates sunt, et insaniae mendaces. Sit Dominus Deus tuus spes tua: non aliud aliquid a Domino Deo tuo speres, sed ipse Dominus tuus sit spes tua. Namque multi de Deo sperant pecuniam, multi de Deo sperant honores caducos et perituros, aliud quodlibet a Deo praeter ipsum Deum: sed tu ipsum Deum tuum pete: imo vero contemptis aliis, perge ad illum; obliviscens alia, memento illius; relinquens retro alia, extendere in illum. Ipse certe aversum correxit, ipse ducit rectum, ipse perducit: ergo sit ipse spes tua, qui ducit et perducit. Quo ducit et quo perducit terrena avaritia? Fundos quaerebas, terram possidere cupiebas, vicinos excludebas; illis exclusis, aliis vicinis inhiabas; et tamdiu tendebas avaritiam, donec ad littora pervenires: perveniens ad littora, insulas concupiscis; possessa terra, coelum forte vis prendere. Relinque omnes amores: pulchrior est ille qui fecit coelum et terram.