TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod jamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, majore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur 22Matth. XVI, 26 ? Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: dejecisti eos dum extollerentur. Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, dejecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, dejecti sunt. Sic enim efferri, jam cadere est: Dejecisti eos dum extollerentur.

Notes

  1. 22. Matth. XVI, 26