[vers. 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tanquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Judaeis, alter ex Gentibus: non jam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, jam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum 15Ephes. II, 14 . Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 16Psal. CXVII, 22 . Duos junxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc, Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tanquam unum locum, ubi condita est Jerusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tanquam palea ventilatus. Etenim scriptum est, Reliquiae salvae fient 17Rom. IX, 27 . Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae 18Id. XI, 17. Ecce Gentes, Latera aquilonis: adjuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 19Isai. XIV, 13, 14 ? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert ejus vasa, et facit vasa sua 20Matth. XII 29, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum colliniati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis (Job, XXXVII, 22) . Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce, Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui, Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei conjuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et major filius qui epulari nolebat 21Luc. XV, 11-32, exhortatus a patre ingressus est: et duo jam parietes, tanquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 15. Ephes. II, 14
- 16. Psal. CXVII, 22
- 17. Rom. IX, 27
- 18. Id. XI, 17
- 19. Isai. XIV, 13, 14
- 20. Matth. XII 29
- 21. Luc. XV, 11-32