[vers. 29.] Manda, Deus, virtutem tuam. Unus enim Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso 184I Cor. VIII, 6, quem legimus Dei Virtutem et Dei Sapientiam 185Id. I, 24. Quomodo autem Deus mandat Christum suum, nisi dum eum commendat? Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam dum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 186Rom. V, 8 . Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 187Id. VIII, 32 ? Manda, Deus, virtutem tuam: confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda docendo, confirma juvando.