[vers. 21.] Feneratur peccator, et non solvet. Accipit, et non reddet. Quid non reddet? Gratiarum actionem. Quid enim a te vult Deus, aut quid exigit Deus, nisi quod tibi prosit? Et quanta accepit peccator, pro quibus non solvet? Accepit ut sit, accepit ut homo sit, multumque intersit inter ipsum et pecus; accepit corporis formam, accepit in corpore distinctionem sensuum, ad videndum oculos, ad audiendum aures, ad odorandum nares, ad gustandum palatum, ad contrectandum manus, ad ambulandum pedes, salutemque ipsam corporis. Sed adhuc ista et cum pecore habemus communia: accepit etiam amplius, id est mentem quae possit intelligere, quae possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem, laudare et inhaerere illi. Haec omnia accepit et peccator, sed non bene vivendo non reddit quod debet. Ergo feneratur peccator, et non solvet, non reddet ei a quo accepit, non aget gratias: imo vero rependet mala pro bonis, blasphemias, murmur adversus Deum, indignationem. Ergo ille feneratur, et non solvet: justus autem miseretur, et commodat. Ille ergo nihil habet, iste habet. Videte egestatem, videte divitias. Ille accipit, et non solvet: iste miseretur, et commodat; abundat illi. Quid si pauper est? Etiam sic dives est. Tu tantum ad divitias ejus pios oculos intende. Respicis enim arcam inanem, conscientiam Deo plenam non respicis. Non habet extrinsecus facultatem, sed habet intrinsecus charitatem. De charitate quanta erogat, et non finitur! Etenim si habet foris facultatem, dat ipsa charitas, sed ex eo quod habet: si autem non invenit foris quod det, dat benevolentiam, praestat consilium, si potest; praestat auxilium, si potest: ad extremum si nec consilio nec auxilio adjuvare potest, vel voto adjuvat, vel orat pro contribulato, et forte magis ipse exauditur quam qui porrigit panem. Habet semper unde det, cui plenum pectus est charitatis. Ipsa est charitas, quae dicitur et voluntas bona. Plus a te Deus non exigit, quam quod tibi intus dedit. Vacare enim non potest voluntas bona. Non enim habens voluntatem bonam, etsi nummus tibi supersit, non porrigis pauperi: ipsi inter se pauperes praestant sibi de voluntate bona, non sunt inter se infructuosi. Vides caecum duci a vidente: quia nummos non habuit quos daret egens, commodavit oculos non habenti. Unde hoc factum est, ut membra sua commodaret ei qui non habet, nisi quia intus inerat voluntas bona, thesaurus pauperum? In quo thesauro dulcissima requies, et vera securitas. Ad ipsum amittendum nec latro admittitur, nec naufragium metuitur. Servat secum quod intus habet, nudus evadit, et plenus est. Justus ergo miseretur, et commodat.