Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, prius ponens judicium, deinde justitiam; prius justitiam posuit, deinde judicium, dicens, Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio; magis ostendit judicium se appellasse justitiam, nihil interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet enim dici judicium pravum quod injustum est; justitiam vero iniquam vel injustam dicere non solemus. Si enim prava, et injusta erit; nec justitia jam dicenda est. Proinde ponendo judicium, atque justitiae nomine repetendo; vel ponendo justitiam, et eam judicii nomine repetendo, satis edocet proprie se appellare judicium quod pro justitia poni solet, id est, quod in male judicando intelligi non potest. Ubi enim Dominus dicit, Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate 20Joan. VII, 24 , ostendit esse posse pravum judicium, cum dicit, Rectum judicium judicate: denique illud vetat; hoc praecipit. Cum vero sine ulla adjectione dicit judicium, continuo justum vult intelligi; sicut est quod ait Relinquitis graviora Legis, misericordiam, et judicium 21Matth. XXIII, 23 . Et illud quod Jeremias dicit: Faciens divitias suas non cum judicio 22Jerem. XVII, 11 . Non ait, Faciens divitias suas pravo injustove judicio, vel non cum judicio recto aut justo; sed, non cum judicio: judicium non appellans, nisi quod rectum ac justum est.