[«vers.» 10.] Pro deliciis autem omnibus hujus saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed, «Initium sapientiae, timor Domini.» Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. «Initium» ergo «sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus.» Quis negat? Sed intelligere et non facere, periculosum est. «Bonus» ergo «facientibus.» Nec extollat mentem in superbiam. Cujus enim timor est initium sapientiae, «Laus ejus manet in saeculum saeculi:» et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. «Unam petii,» inquit, «a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae» 27Psal. XXVI, 4 . Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum 28Psal. LXXXIII, 5 : quoniam «laus eius manet in saeculum saeculi.»