TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Et erit firmamentum in terra, in summis montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam 69II Cor. I, 20 , id est, in illo firmatae sunt; quia in illo impletum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium, Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt, intelligere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est, in se monstraret impleri. « Oportebat enim, » inquit, « impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me » 70Luc. XXIV, 44; id est, « in summis montium. » Sic enim venit « in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium » 71Isai. II, 2; quod hic ait, « in summis montium. Superextolletur super Libanum fructus ejus. » Libanum solemus accipere veluti hujus saeculi dignitatem; quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Quid enim mirum, si super hujus saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextollitur Christi, cujus fructus dilectores omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit 72Psal. CIII, 16 ; quis alius fructus intelligendus est, qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de charitate sua locuturus: Adhuc supereminentem viam vobis demonstro 73I Cor. XII, 31 ? Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus autem spiritus est charitas; atque inde caetera utique consequentia contexuntur 74Gal. V, 22. Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adjunctum est ejus, aut Dei; non enim dictum est, de civitate ejus, vel de civitate Dei, sed tantum de civitate; in bono intelligitur, ut de civitate Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in sancta Scriptura; sicut in Genesi jussum est producere terram omne lignum et omne fenum 75Gen. I, 11, nec adjunctum est, omne frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam hoc intelligeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc invenitur. Si autem sic accipiendum est, Et florebunt sicut fenum terrae, quemadmodum dictum est, Omnis caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intelligenda est, quae saeculi hujus societatem significat: non enim frustra primus Cain condidit civitatem 76Id. IV, 17. Exaltato itaque fructu Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam jam sperantibus spernitur felicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum 77Isai. XL, 6-8 . Ibi est fructus ejus exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum est atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est, Superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in saeculo.

Notes

  1. 69. II Cor. I, 20
  2. 70. Luc. XXIV, 44
  3. 71. Isai. II, 2
  4. 72. Psal. CIII, 16
  5. 73. I Cor. XII, 31
  6. 74. Gal. V, 22.
  7. 75. Gen. I, 11
  8. 76. Id. IV, 17
  9. 77. Isai. XL, 6-8