TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Repleta est terra creatura tua.» Repleta est terra creatura Christi. Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est. Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit Apostolus, «Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt sunt omnia» «nova: omnia autem ex Deo» 197II Cor. V, 17, 18 . Nova creatura quae facta est, omnes credentes in Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum 198Ephes. IV, 22, 24 . «Repleta est terra creatura tua.» In uno loco terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis eras, Domine Jesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem tuam, qua dixisti: «Singularis ego sum, donec transeam» 199Psal. CXL, 10 . Singularis ergo eras, donec transires; singularis eras, cum agnovisti occassum tuum: sed ab occasu in ortum transisti. Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti, et «repleta est terra creatura tua.» Psalmum, fratres, nondum finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum differamus.

Notes

  1. 197. II Cor. V, 17, 18
  2. 198. Ephes. IV, 22, 24
  3. 199. Psal. CXL, 10