Item, «Pauperes ejus saturabo panibus:» quid est, fratres? Simus pauperes, et tunc saturabimur. Multi praesumentes de saeculo et superbi, christiani sunt; adorant Christum, sed non saturantur: saturati enim sunt, et abundant in superbia sua. De talibus dicitur, «Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis» 34Psal. CXXII, 4 : isti abundant; et ideo manducant, sed non saturantur. Et quid de illis dictum est in psalmo? «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae.» Adorant Christum, venerantur Christum, supplicant Christo; sed non saturantur sapientia et justitia ipsius. Quare? Quia non sunt pauperes. Pauperes autem, id est humiles corde, quanto plus esuriunt, tanto plus manducant; tanto autem plus esuriunt, quanto a saeculo inanes sunt. Qui plenus est, quidquid illi daturus es, respuit; quia plenus est. Da mihi esurientem, da mihi de quibus dictum est, «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» 35Matth. V, 6 ; et erunt hi pauperes de quibus modo dicit, «Et pauperes ejus saturabo panibus.» Quia et in ipso psalmo ubi dictum est, «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae;» dictum est illic et de pauperibus, et prorsus eo modo quo et in isto psalmo, «Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum» 36Psal. XXI, 30, 27 . Ubi dictum est, «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae;» ibi dictum est, «Edent pauperes, et saturabuntur.» Quare quando divites dicti sunt adorasse, saturati non dicti sunt; quando autem pauperes dicti sunt, saturati dicti sunt? Et unde saturati? haec saturitas, fratres, qualis est? Deus ipse est panis. Panis, ut lac nobis fieret, descendit ad terram; et ait suis: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» 37Joan. VI, 41 . Ideo illic in psalmo, «Edent pauperes, et saturabuntur.» De quo satiabuntur? Audi quod sequitur: «Et laudabunt Dominum qui requirunt eum.»