TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult. Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore suo benedicant, et in corde suo maledicant, iste ex christiano et fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis, diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens, illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars; et justum non faciebat Deus, sed Jovis: et alia multa sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium 111Psal. IV, 3? Modo, sicut de illo credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem se aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens. Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset, clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia misericordia est, ne ille seductor retrahat cor, et oppugnet. Custodite vos; non vos lateat conversatio ejus, via ejus; ut testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse conversum. Non enim silebit fama de vita ejus, quando sic vobis et videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere 112Act. XIX, 19. Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperarentur ab illo qui novit quaerere quod perierat 113Luc. XV, 32. Perierat ergo iste; nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro illo per Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes impietates ejus. Dominus vobiscum.

Notes

  1. 111. Psal. IV, 3
  2. 112. Act. XIX, 19
  3. 113. Luc. XV, 32