TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Quid est homo, quia memor es ejus; aut filius hominis, quoniam tu visitas eum? Quid inter hominem et filium hominis distet, quaeri potest; si enim nihil distaret, non ita poneretur, homo, aut filius hominis, per disjunctionem. Nam si ita scriptum esset: Quid est homo quia memor es ejus, et filius hominis quoniam visitas eum: repetitum videretur quod dictum est, homo; nunc vero cum sonat, homo, aut filius hominis, manifestior insinuatur distantia. Hoc sane retinendum est, quia omnis filius hominis homo, quamvis non omnis homo filius hominis possit intelligi: Adam quippe homo, sed non filius hominis. Quapropter hinc jam licet attendere atque discernere, quid hoc in loco inter hominem et filium hominis distet: ut qui portant imaginem terreni hominis, qui non est filius hominis, hominum nomine significentur; qui autem portant imaginem coelestis hominis 17I Cor. XV, 49, filii hominum potius appellentur. Ille enim et vetus homo dicitur, iste autem novus 18Ephes. IV, 22, 24: sed novus ex vetere nascitur, quoniam spiritualis regeneratio mutatione vitae terrenae atque saecularis inchoatur; et ideo iste filius hominis nuncupatur. Homo igitur hoc loco est terrenus, filius autem hominis coelestis: et ille longe sejunctus a Deo, hic autem praesens Deo: et propterea illius memor est, tanquam in longinquo positi; hunc vero visitat, quem praesens illustrat vultu suo: Longeest enim a peccatoribus salus 19Psal. CXVIII, 155 , et, Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 20Psal. IV, 7 . Sic in alio psalmo homines jumentis associatos, non per praesentem interiorem illuminationem, sed per multiplicationem misericordiae Dei qua ejus bonitas usque ad infima intenditur, salvos fieri dicit cum ipsis jumentis; quoniam carnalium hominum salus carnalis est, tanquam pecorum. Filios autem hominum sejungens ab eis quos homines pecudibus junxit, longe sublimiori modo, ipsius veritatis illustratione, et quadam vitalis fontis inundatione, beatos fieri praedicat. Sic enim dicit: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab uberate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te 21Psal. XXXV, 7-11 . Memor est igitur hominis per multiplicationem misericordiae, sicut jumentorum; quia multiplicata misericordia etiam ad longe positos pervenit: visitat vero filium hominis, cui sub protectione alarum suarum posito praetendit misericordiam, et in lumine suo lumen praebet, et eum deliciis suis potat, et inebriat ubertate domus suae, ad obliviscendas aerumnas et errores praeteritae conversationis. Hunc filium hominis, id est hominem novum, poenitentia veteris parturit cum dolore et gemitu. Iste quamvis novus, tamen adhuc carnalis dicitur, cum lacte nutritur, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, inquit Apostolus; et ut ostenderet jam regeneratos, Tanquam parvulis, ait, in Christo, lac vobis potum dedi, non cibum. Iste cum relabitur, quod saepe accidit, ad veterem vitam, cum exprobratione audit quod homo sit: Nonne homines estis, inquit, et secundum hominem ambulatis 22I Cor. III, 1-3 .

Notes

  1. 17. I Cor. XV, 49
  2. 18. Ephes. IV, 22, 24
  3. 19. Psal. CXVIII, 155
  4. 20. Psal. IV, 7
  5. 21. Psal. XXXV, 7-11
  6. 22. I Cor. III, 1-3