TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando dicimus Deo, «Dimitte nobis debita nostra:» utrum quae nos operamur, quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum. Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod «peccatum» appellat Apostolus 24Id. VII, 7-25 , universus reatus sacramento Baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis ejus illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset impletum, sive dicentes, «Veniat regnum tuum;» sive dicentes, «Libera nos a malo» 25Matth. VI, 12, 10, 13 : sed quoniam tentatio est vita humana super terram 26Job VII, 1 ; etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus majora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis molibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini dicunt, «Dimitte nobis debita nostra:» quoniam ad vias Domini, et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant.

Notes

  1. 24. Id. VII, 7-25
  2. 25. Matth. VI, 12, 10, 13
  3. 26. Job VII, 1