TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit, «Educ de carcere animam meam,» Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: «Non habui requiem spiritu meo,» dixit; «quia non inveni Titum fratrem meum» 58II Cor. II, 13 . Alio loco: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror» 59Id. XI, 29 ? Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex charitate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: «Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex» 60II Tim. IV, 8 . Ad hoc valet, «Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Jam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intelligitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: «Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde» 61Eccli. XXXIX, 20 et 21 . Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae.» Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: «Quia abscondisti haec,» inquit, «a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis» 62Matth. XI, 25 . Quia ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota vita nostra non erit nisi laus Dei. Jam saepe vobis expositum est quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt; quoniam non erit quid ibi agamus. Non dico die ac nocte, ubi nox non est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc ibi agemus, ideo «educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 63Psal. LXXXIII, 5 . Modo impedit carcer, quia «corpus quod corrumpitur, aggravat animam» 64Sap. IX, 15 . Non corpus aggravat animam (nam et tunc habebimus corpus); sed «corpus quod corrumpitur». Ergo carcerem facit non corpus, sed corruptio. «Educ de» «carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Jam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Jesu Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim ultima, si meministis, haec fuit: «Singularis ego sum, donec transeam» 65Psal. CXL, 10 . Et hic quae est ultima? «Me sustinebunt justi, quoadusque retribuas mihi.»

Notes

  1. 58. II Cor. II, 13
  2. 59. Id. XI, 29
  3. 60. II Tim. IV, 8
  4. 61. Eccli. XXXIX, 20 et 21
  5. 62. Matth. XI, 25
  6. 63. Psal. LXXXIII, 5
  7. 64. Sap. IX, 15
  8. 65. Psal. CXL, 10