TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est 5Rom. X, 4 . Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio intelligatur. Non quomodo immutatus est Adam a justitia ad iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 6Ephes. V, 8 . Immutantur autem isti in tituli inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est super crucem Domini scriptus, Hic est rex Judaeorum 7Matth. XXVII, 37 : mutantur in hujus tituli inscriptionem qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in hujus tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam. Cum enim dixisset, Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem; addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus, quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de hoc mundo 8Joan. XVIII, 36 . Ergo in ejus doctrinam transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi David; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 9II Cor. V, 15. Quando ergo nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum 10Luc. XII, 49? Si ergo Christus venit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit ignem mittere in mundum, quaeramus jam quid sit Mesopotamia quae succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem. Jam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humiliata: et quemadmodum humiliata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humiliata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur, vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur, cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni 11Isai. XL, 6. Succendit ergo ista illo igne. Et convertit Joab. Joab interpretatur Inimicus. Conversus est inimicus: quod vis intellige. Si conversus in fugam, diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in fugam? De corde christiani: Princeps hujus mundi, inquit, nunc missus est foras 12Joan. XII, 31 . Conversus autem ad Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus, qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est 13I Cor. XV, 49. Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 14Coloss. III, 5 . Cum autem percussisset Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus, in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem quatuor partibus constat. Quatuor ejus partes notissimae sunt omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti dictae sunt 15Ezech. XXXVII, 9, oriens, occidens, aquilo et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia, mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humiliantur, sed vane et fatue: in vana vetustate humiliantur. Patitur quis tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali, patitur tribulationem pro commodis vitae hujus; passurus est tribulationem, et humiliandus: quare non propter Deum? quare non propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi esse dictum, Vos estis sal terrae; et, Si sal infatuatum fuerit, ad nihilum vaiebit aliud, nisi ut foras projiciatur 16Matth. V, 13 ? Bonum est ergo sapienter humiliari. Ecce nunc nonne humiliantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam condemnaverant? Ecce humiliantur, ecce fugantur, ecce persecutionem patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Jam enim sal infatuatum est: ideo projectum est foras, ut conculcetur ab hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi.

Notes

  1. 5. Rom. X, 4
  2. 6. Ephes. V, 8
  3. 7. Matth. XXVII, 37
  4. 8. Joan. XVIII, 36
  5. 9. II Cor. V, 15
  6. 10. Luc. XII, 49
  7. 11. Isai. XL, 6
  8. 12. Joan. XII, 31
  9. 13. I Cor. XV, 49
  10. 14. Coloss. III, 5
  11. 15. Ezech. XXXVII, 9
  12. 16. Matth. V, 13