Sed et vos, quia privata vestra vultis possidere, et non communi cum Christo unitate; dominari enim vultis in terra, non cum illo in coelo regnare, possidetis domos vestras. Et aliquando venimus ad illos dicentes, Quaeramus verum, inveniamus verum. Et illi, Vos tenete quod tenetis: oves tuas habes, oves meas habeo; noli molestus esse ovibus meis, quia et ego non sum molestus ovibus tuis. Deo gratias: meae sunt oves, illius sunt oves: Christus quid emit? Imo nec meae sint, nec tuae: sed illius sint qui illas emit, illius sint qui illas signavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 38I Cor. III, 7. Quare habeo meas, habes tu tuas? Si ibi est Christus, illo eant meae, quia non sunt meae: si hic est Christus, huc eant tuae, quia non sunt tuae. Propter possessiones osculentur nobis caput et manus, et pereant filii alieni. Non est mea possessio, inquit. Quid est hoc? Videamus si non est tua possessio, videamus si non illam tibi vindicas. Ego nomini Christi laboro, tu nomini Donati. Nam si Christum attendas, ubique est Christus. Tu dicis, Ecce hic est Christus 39Matth. XXIV, 23: ego dico, Per totum est. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Unde laudant? Usquequo laudant? A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini 40Psal. CXII, 1. Ecce quam Ecclesiam ostendo, ecce quid emit Christus, ecce quid redemit, ecce pro quo sanguinem dedit. Sed tu quid dicis? Et ego illi colligo. Qui mecum, inquit, non colligit, spargit 41Matth. XII, 30 . Dividis unitatem, possessiones tuas quaeris. Et quare habent nomen Christi? Quia ad defensionem possessionis tuae titulos Christi posuisti. Nonne hoc faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens, ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse possessor, et frontem domus suae vult de titulo alieno muniri; ut cum titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se ab invasione. Fecerunt illud, quando Maximianistas damnaverunt. Egerunt apud judices, et concilium suum recitaverunt: tanquam titulos ostendentes, ut episcopi viderentur. Tunc judex interrogavit: Quis hic alter episcopus est de parte Donati? Respondit Officium: Nos non novimus nisi Aurelium catholicum. Timentes illi leges, non responderunt nisi de uno episcopo. Illi autem ut audirentur a judice, nomen Christi imponebant: in possessione sua titulos illius imposuerunt. Bonus est Dominus, qui illis parcat, et ubi invenerit titulos suos, vindicet illud possessioni suae. Potens est misericordia ipsius, qui illis illud faciat, quoscumque invenerit nomen Christi portare, congreget illos. Et videte, fratres, quando potens aliquis invenerit titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat, et dicit, Non poneret titulos meos, nisi res mea esset? Titulos meos posuit, mea res est: ubi nomen meum invenio, meum est. Numquid titulos mutat? Titulus qui erat, ipse est: possessor mutatur, titulus non mutatur. Sic et qui baptismum habent Christi, si veniunt ad unitatem, non mutamus titulos, aut delemus titulos; sed agnoscimus titulos regis nostri, titulos imperatoris nostri. Sed quid dicimus? O domus misera, ille te possideat cujus titulos habes; Christi titulos habes, noli esse Donati possessio.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 38. I Cor. III, 7
- 39. Matth. XXIV, 23
- 40. Psal. CXII, 1
- 41. Matth. XII, 30