[«vers. 13.] Et dimisi eos secundum affectiones cordis eorum.» Ecce torcular: aperta sunt foramina, currit amurca. «Et dimisi eos,» non secundum salutem praeceptorum meorum; sed, «secundum affectiones cordis eorum:» donavi eos sibi. Dicit et Apostolus: «Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum» 44Id. I, 24 . «Dimisi eos secundum affectiones cordis eorum; ibunt in affectionibus suis.» Inde est quod horretis: si tamen eliquamini in gemellaria abscondita Domini, si tamen apothecas ejus adamastis, inde est quod horretis. Alii defendunt circum, alii amphitheatrum, alii casas in vicis, alii theatra, alii illud, alii illud; alii postremo deos recentes suos: «Ibunt in affectionibus suis.»