Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: «Una est columba mea, una est matri suae» 21Cant. VI, 8 . Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: «Ecclesiae,» inquit, «Judaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum» 22Galat. I, 22, 24 . Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: «Sine offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei» 23I Cor. X, 32 . Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas 24Rom. XIII, 10 ; propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas via est. Audiamus Apostolum: «Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro» 25I Cor. XIII, 31 . Quam dicis, o Apostole, «supereminentiorem viam?» Quam dico audi: «Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest» 26Id. XIII, 1-3 . Ergo charitatem dixit «supereminentiorem viam.» Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis. «Tu,» inquit, «cognovisti semitas meas:» tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 21. Cant. VI, 8
- 22. Galat. I, 22, 24
- 23. I Cor. X, 32
- 24. Rom. XIII, 10
- 25. I Cor. XIII, 31
- 26. Id. XIII, 1-3