TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Quid ergo de gregibus tuis adhuc cogitas? Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Audistis quid a nobis non quaerat, qui nescio quid nobis vult indicere. Si de talibus cogitabatis, jam auferte cogitationes vestras a talibus rebus: nihil tale Deo offerre cogitetis. Si habes taurum pinguem, occide pauperibus: manducent ipsi carnes taurorum, etsi non bibent sanguinem hircorum. Quod cum feceris, imputabit tibi ille qui dixit, Si esuriero, non dicam tibi; et dicet tibi, Esurivi, et dedisti mihi manducare 75Matth. XXV, 35 . Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?

Notes

  1. 75. Matth. XXV, 35