[vers. 20.] Videte quis iste sit: unus videbatur deprecari David, videte hic imaginem nostram et typum Ecclesiae. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Huic Sion benigne fac. Quae est Sion? Civitas sancta. Quae est civitas sancta? Quae abscondi non potest super montem constituta 50Matth. V, 14. Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat. Interpretatur enim Sion Speculatio, et Jerusalem Visio pacis. Agnoscitis ergo vos in Sion et in Jerusalem, si certi expectatis spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificentur muri Jerusalem. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem: Non sibi enim tribuat Sion aliqua merita sua: tu cum illa fac benigne. Aedificentur muri Jerusalem: munimenta construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et charitate.