TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabachthani? quod est, quare me dereliquisti 12Matth. XXVII, 46 Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini 13Joan. XIII, 23, videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis 14Id. I, 1 . Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia 15Ephes. I, 23 Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, Psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 16I Pet. II, 22 Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut justitiam suam nostram justitiam faceret?

Notes

  1. 12. Matth. XXVII, 46
  2. 13. Joan. XIII, 23
  3. 14. Id. I, 1
  4. 15. Ephes. I, 23
  5. 16. I Pet. II, 22