[«vers. 19.] Fecit lunam in tempora.» Intelligimus spiritualiter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum eminebat, seducebantur homines, et dicebatur, Haec est Ecclesia, hic est Christus; «ut sagittarent in obscura luna rectos cord.» 171Psal. X, 3 . Modo quam caecus est qui plena luna errat? «Fecit lunam in tempora.» Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando transibit; in tempora facta est. «Sol agnovit occasum suum.» Et hic quis sol, nisi sol ille justitiae, quem sibi non ortum impii plangent in die judicii? Qui dicturi sunt in illo die, «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis» 172Sap. V, 6 . Ei sol iste oritur, qui intelligit Christum. Recedit autem ab intellectu ejus Christus, qui sic iratus fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque «irascimini, et nolite peccare» 173Psal. IV, 5 . Charitas etsi irascitur aliquando, ut corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super iracundiam vestram. «Non» igitur «occidat sol super iracundiam vestram» 174Ephes. IV, 26 .