[vers. 3.] Et vide beatitudinem tuam. Dominus conservet eum. Propheta bene optat homini intelligenti super egenum et pauperem. Ista optatio promissio est; securi exspectent qui hoc agunt. Dominus conservet eum, et vivificet eum. Quid est, conservet eum, et vivificet eum? Quo pertinet, vivificet eum? Ad futuram vitam. Vivificatur enim qui mortuus erat. Numquid autem potest mortuus intelligere super egenum et pauperem? Sed vivificationem nobis illam promittit, de qua dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis 14Rom. VIII, 10, 11 . Haec est ergo vivificatio quae promittitur intelligenti super egenum et pauperem. Sed quia dicit Apostolus ad Timotheum, Promissionem habens vitae praesentis et futurae 15I Tim. IV, 8 ; ne putarent illi qui intelligunt super egenum et pauperem, recipiendos quidem se esse in coelum, sed negligi in terra; et non sperarent nisi quod futurum est in aeternum, quod autem ad praesens est, putarent Deum non curare in sanctis et fidelibus suis; ubi dixit quod maxime exspectare debemus, Dominus conservet eum, et vivificet eum; respexit ad istam vitam, Et beatum, inquit, faciat eum in terra. Erige ergo oculos in haec promissa christiana fide: non te deserit Deus in terra, et aliquid promittit in coelo. Multi enim mali christiani inspectores ephemeridarum, et inquisitores atque observatores temporum et dierum, cum coeperint ibi objurgari a nobis, vel a quibusdam bonis melioribusque christianis, quare ista faciant, respondent: Haec propter tempus hoc necessaria sunt; christiani autem sumus propter vitam aeternam; propterea in Christum credidimus, ut det nobis vitam aeternam; nam vita ista temporalis in qua versamur, ad curam ipsius non pertinet. Relinquitur, ut hoc breviter dicant, ut propter vitam aeternam Deus, et propter vitam praesentem diabolus colatur. Respondet illis ipse Christus: Non potestis duobus dominis servire 16Matth. VI, 24 . Et alium colis propter id quod exspectas in coelo, et alium colis propter id quod exspectas in terra: quanto melius unum colis, qui fecit coelum et terram? Qui curavit ut esset terra, imaginem suam negligit in terra? Ergo, Conservet eum Dominus et vivificet eum, intelligentem super egenum et pauperem. Insuper quamvis in aeternum vivificet, beatum faciat eum in terra.