TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quanquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adjuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse jam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intelligamus supereminentiam charitatis Christi in vita aeterna.