TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce: In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba ejus in Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit, In manus tuas commendo spiritum meum 34Luc. XXIII, 46 : et inclinato capite tradidit spiritum 35Joan. XIX, 30 . Non sine causa voluit verba hujus psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 36Psal. XXI, 17-19 : ut te admoneret in se hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti 37Ibid., 2 ? Et tamen vocem corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis.

Notes

  1. 34. Luc. XXIII, 46
  2. 35. Joan. XIX, 30
  3. 36. Psal. XXI, 17-19
  4. 37. Ibid., 2