TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Potest hic recte videri repetitum quod ait superius: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; ut virum sanguinum ad operantem iniquitatem referas, dolosum autem ad mendacium: dolus enim est, cum aliud agitur, aliud simulatur. Et apto verbo usus est quod ait, abominabitur; solent enim abominati dici, exhaeredati: hic autem psalmus pro ea est quae haereditatem accipit, quae subjicit exsultationem spel suae, dicens: Ego autem in multitudine miserationis tuae, introibo in domum tuam. In multitudine miserationis, fortasse in multitudine hominum perfectorum et beatorum dicit, quibus civitas illa constabit, quam nunc parturit et paulatim parit Ecclesia. Homines autem multos regeneratos atque perfectos, recte dici multitudinem miserationis Dei quis negat, cum verissime dictum sit: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, quia visitas eum 15Psal. VIII, 5 ? Introibo in domum tuam: tanquam lapis, credo, in aedificium, dictum est. Quid enim aliud domus Dei quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 16I Cor. III, 17 ? cujus aedificii lapis angularis est ille 17Ephes. II, 20, quem suscepit coaeterna Patri Virtus et sapientia Dei.

Notes

  1. 15. Psal. VIII, 5
  2. 16. I Cor. III, 17
  3. 17. Ephes. II, 20