Quid ergo, fratres? de capite nostro quid dictum est? «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Dicta sunt haec. «Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.» Audistis modo, cum Evangelium recitaretur 52Matth. IV, 1-11 : attendite. Baptizatus Dominus jejunavit. Quare baptizatus? Ut non aspernaremur baptizari. Nam cum ipse Joannes diceret Domino, «Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari;» et Dominus, «Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam» 53Id. III, 14 et 15 : voluit implere humilitatem, ut ablueretur qui sordes non habebat. Utquid hoc? Propter superbiam futurorum. Existit enim aliquando aliquis catechumenus qui forte doctrina et moribus vincit multos fideles; attendit jam baptizatos multos imperitos, et multos non sic viventes quomodo ipse vivit, non in tanta continentia, non in tanta castitate; jam ille nec uxorem quaerit, et videt aliquando fidelem, si non fornicantem, tamen uxore intemperantius utentem: potest erigere cervicem superbiae, et dicere, Quid mihi jam opus est baptizari, ut hoc accipiam quod iste habet, quem jam et vita et doctrina praecedo? Huic Dominus, Quid praecessisti? quantum praecessisti? tantumne quantum ego te? «Non est servus super dominum suum, neque discipulus super magistrum suum: sufficit servo ut sit sicut dominus ejus, et discipulo ut sit sicut magister ejus» 54Id. X, 24 et 25 . Noli extolli, ut non quaeras Baptismum. Baptismum quaeres Domini, ego servi quaesivi. Baptizatus est ergo Dominus, et post baptismum tentatus est, jejunavit quadraginta diebus in mysterio, quod saepe vobis commemoravi. Non omnia uno tempore dici possunt, ne occupent necessaria tempora. Post quadraginta dies esurivit. Poterat et nunquam esurire: sed quomodo tentaretur? Aut si ille non vinceret tentatorem, quomodo disceres tu cum tentatore pugnare? Esurivit: et jam tentator, «Dic lapidibus istis ut panes fiant, si Filius Dei es.» Quid magnum erat Domino Jesu Christo de lapidibus panem facere, qui de quinque panibus tot millia saturavit 55Id. XIV, 17-21 ? De nihilo fecit panem. Tanta enim multitudo escae, quae saturaret tot millia, unde processit? Fontes panis erant in manibus Domini. Non est mirum: nam ipse fecit de quinque panibus multum panis unde saturaret tot milla, qui facit quotidie in terra de paucis granis messes ingentes. Ipsa enim sunt miracula Domini; sed assiduitate viluerunt. Quid ergo, fratres, impossibile erat Domino de lapidibus panes facere? Homines fecit de lapidibus, dicente ipso Joanne Baptista: «Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae» 56Matth. III, 9 . Quare ergo non fecit? Ut te doceret respondere tentatori, ut si forte in aliqua angustia positus fueris, et suggesserit tibi tentator, Si christianus esses et ad Christum pertineres, desereret te modo? non tibi misisset auxilium? Et forte adhuc medicus secat, et ideo deserit: sed non deserit. Quomodo Paulum ipsum ideo non exaudivit, quia exaudivit. Nam dicit Paulus non se esse exauditum de stimulo carnis suae angelo satanae, a quo colaphizari se dixit: «Propter quod Dominum ter rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» 57II Cor. XII, 7-9 . Tanquam medico diceretur, posito forte epithemate: Molestum est mihi hoc emplastrum; rogo te, tolle illud. Et medicus: Non, opus est diu ibi sit; non enim aliter sanari poteris. Aegrotum non exaudivit medicus ad voluntatem, quia exaudivit ad salutem. Ideoque fortes estote, fratres; et quando aliqua inopia tentamini, Deo flagellante et erudiente vos, quibus et parat et servat aeternam haereditatem, non vobis suggerat diabolus: Si justus esses, nonne tibi per corvum mitteret panem, quomodo misit Eliae 58III Reg. 17, 6 ? ubi est quod legisti, «Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem» 59Psal. XXXVI, 25 ? Tu responde diabolo: Verum dicit Scriptura, «Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem;» habeo enim panem meum quem tu non nosti. Quem panem? Audi Dominum: «Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.» Putasne verbum Dei panem? Si non esset panis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, non diceret: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» 60Joan. VI, 41 . Didicisti ergo quid respondeas tentatori in angustia famis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 52. Matth. IV, 1-11
- 53. Id. III, 14 et 15
- 54. Id. X, 24 et 25
- 55. Id. XIV, 17-21
- 56. Matth. III, 9
- 57. II Cor. XII, 7-9
- 58. III Reg. 17, 6
- 59. Psal. XXXVI, 25
- 60. Joan. VI, 41