TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid caveant homines, diximus; quid vero si lapsi fuerint imitentur, audiamus. Multi enim cadere volunt cum David, et nolunt surgere cum David. Non ergo cadendi exemplum propositum est, sed si cecideris, resurgendi. Attende, ne cadas. Non sit delectatio minorum lapsus majorum, sed sit casus majorum tremor minorum. Ad hoc propositum est, ad hoc scriptum est, ad hoc in ecclesia saepe lectum atque cantatum: audiant qui non ceciderunt, ne cadant, audiant qui ceciderunt, ut surgant. Tanti viri peccatum non tacetur, praedicatur in ecclesia. Audiunt male audientes, et quaerunt sibi patrocinia peccandi; attendunt unde defendant quod committere paraverunt, non unde caveant quod non commiserunt, et dicunt sibi: Si David, cur non et ego? Inde anima iniquior, quae cum propterea fecerit quia David fecit, ideo pejus quam David fecit. Dicam hoc ipsum, si potero, planius. David nullum sibi ita ad exemplum proposuerat, ut tu: ceciderat lapsu cupiditatis, non patrocinio sanctitatis: tu tibi tanquam sanctum proponis ut pecces; non imitaris ejus sanctitatem, sed imitaris ruinam. Hoc amas in David, quod in se odit David: praeparas te ad peccandum, disponis peccare: librum Dei ut pecces inspicis; Scripturas Dei ad hoc audis, ut facias quod displicet Deo: hoc non fecit David; correptus est per Prophetam, non lapsus est in propheta. Alii vero audientes salubriter, in casu fortis metiuntur infirmitatem suam; et quod damnat Deus devitare cupientes, ab aspectu securo abstinent oculos: non eos defigunt in pulchritudine carnis alienae, nec seipsos faciunt de perversa simplicitate securos, non dicunt, Bono animo attendi, benigne attendi, de charitate diu aspexi. Proponunt enim sibi casum David, et ad hoc illum magnum vident cecidisse, ut parvi nolint videre unde possint cadere. Reprimunt enim oculos a petulantia, non se facile adjungunt, non miscent se mulieribus alienis, non levant oculos faciles ad aliena maeniana, ad aliena solaria. De longe enim vidit David illam, in qua captus est. Mulier longe, libido prope. Alibi erat quod videret, in illo unde caderet. Attendenda est ergo haec infirmitas carnis, recordanda sunt verba Apostoli, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore 3Rom. VI, 12 . Non dixit, non sit; sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris; regnat, si consenseris. Carnalis delectatio, praesertim usque ad illicita et aliena progrediens, frenanda est, non relaxanda; imperio domanda, non in imperio collocanda. Attende securus, si non habes unde movearis. Sed respondes: Fortiter teneo. Numquid tu fortior quam David?

Notes

  1. 3. Rom. VI, 12