Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi» 4Psal. CXIV, 3 et 4 . Quid est quod dicit, «Inveni?» Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tanquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: «Dolores inferni invenerunt me» 5Psal. XVII, 6 . Quid est, «Invenerunt me dolores inferni?» Quid est, «Tribulationem et dolorem inveni?» Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris: quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicujus mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, conjux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem , si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: «Gloriamur,» inquit, «in tribulationibus» 6Rom. V. 3 . Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima ejus, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit, Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.»