TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi.» Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est esca vitae hujus: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si autem avis talis est ut dicat, «Et diem hominis non concupivi, tu scis» 51Jerem. XVII, 16 ; oculi ejus non recedent a Deo, et ipse evellet de laqueo pedes ejus 52Psal. XXIV, 15 . «Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.» Duas res dixit, ambas inter se distinguendas: muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri. Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi facio, si non consenseris: «Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi.» Ecce frater tuus jam consensit: «Et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.»

Notes

  1. 51. Jerem. XVII, 16
  2. 52. Psal. XXIV, 15