TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Ideo intellexi quia bonum est nomen tuum: nam si hoc possem ante tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam laudationem. Non enim intelligerem ubi essem, nisi de infirmitate mea admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et super inimicos meos respexit oculus meus: super illos Ziphaeos respexit oculus meus. Florem quippe illorum transii altitudine cordis, ad te perveni, et inde respexi super illos, et vidi quia omnis caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni 29Isai. XL, 6 : sicut quodam loco item dicitur, Vidi impium superexaltari et elevari sicut cedros Libani: transii, et ecce non erat. Quare, non erat? Quia transisti? Quid est, quia transisti. Quia non sine causa, Sursum cor, audisti, quia non in terra ubi putresceres remansisti, quia levasti animam tuam ad Deum, et transcendisti cedros Libani, et de illa celsitudine attendisti: et ecce non erat, et quaesisti eum, et non est inventus locus ejus 30Psal. XXXVI, 35, 36 . Jam labor non est ante te; quia intrasti in sanctuarium Dei, et intellexisti in novissima 31Psal. LXXII, 16, 17. Sic et hic ita concludit: Et super inimicos meos respexit oculus meus. Hoc agite ergo, fratres, cum animis vestris: erigite corda vestra, expolite aciem mentis vestrae, discite gratis diligere Deum, discite praesens contemnere saeculum, discite voluntarie sacrificare hostiam laudis; ut transcendentes florem feni, respiciatis super Inimicos vestros.

Notes

  1. 29. Isai. XL, 6
  2. 30. Psal. XXXVI, 35, 36
  3. 31. Psal. LXXII, 16, 17