[vers. 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa, fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est 1Job VII, 1 . Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in promissis ejus. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus hujus saeculi deliciis praeponenda sit, sicut scriptum est, Delectare in Domino. Et ne putares te jam habere quod promittit, subjecit statim, Et dabit tibi petitiones cordis tui 2Psal. XXXVI, 4 . Si ergo nondum habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Hujus igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur in id quod promisit Deus, loquitur titulus hujus psalmi: In finem ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem: omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem. Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus, fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur: praetereunt ista; transeunt tanquam umbra. Cum ille finis venerit, ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam sanctorum, qui cum hic humiliarentur, toleraverunt; qui cum hic sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra 3Sap. V, 3, 8, 9. Quia de corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et certa erga nos, diximus ex corde fidei, In finem, ne corrumpas. Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium. Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo ejus promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus jam, unde incipit Psalmus.