TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Sed quousque extendisti palmites ejus? Usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Inde quid? Utquid dextruxisti maceriam ejus? Jam videtis eversam illam gentem Judaeorum; jam ex alio psalmo audistis, In dolabro et fractorio dejecerunt eam 24Psal. LXXIII, 6 . Quando fieret, nisi ejus maceria destrueretur? Quae est maceria ejus? Munitio ejus. Exstitit enim superba adversus plantatorem suum. Servos ad se missos et petentes mercedem coloni flagellaverunt, ceciderunt, occiderunt. Venit et unicus Filius; dixerunt, Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas: occiderunt et extra vineam projecerunt 25Matth. XXI, 34-39 . Projectus, magis possedit unde projectus est. Sic enim ei minatur per Isaiam: Destruam maceriam ejus. Quare? Exspectavi enim ut faceret uvam; fecit autem spinas: exspectavi inde fructum, et inveni peccatum. Quid ergo quaeris, o Asaph, Utquid destruxisti maceriam ejus? Tu enim nescis quare? Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem 26Isai. V, 5, 2, 7 : non erat destruenda maceria ejus? Et venerunt Gentes, destructa maceria, invasa est vinea, ac deletum regnum Judaeorum. Hoc primo plangit, sed non sine spe. De directione enim cordis jam loquitur, id est, pro Assyriis, pro dirigentibus Psalmus est. Utquid destruxisti maceriam ejus; et vindemiant eam omnes transeuntes viam? Quid est, viam transeuntes? Temporaliter dominantes.

Notes

  1. 24. Psal. LXXIII, 6
  2. 25. Matth. XXI, 34-39
  3. 26. Isai. V, 5, 2, 7